DEOVENDI se ritus

DEOVENDI se ritus
DEOVENDI se ritus
apud vett. Romanos, talis erat: Cum periculum aliquod imminere videbatur, et Auspices nuntabant, Deos placatos non esse, tum unus aliquis ex Romanis sese pro exercitu suo ex simul exercitum hostium devovebat. Licebat autem, Consuli Dictatoriqueve et Praetori devovere legiones hostium et se vel alium quem vellet, ex legione Romana scripta, civem. Liv. l. 8. c. 10. Si is, qui devotus esset, moreretur, tum brobe factum videbatur: ni moreretur, signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum hostia caedi oportebat: neque ubi illud signum defossum esset, eo Magistratum Rom. descendere fas erat. Qui vero sese devovere volebat, nhisi moreretur, neque suum, neque publicum divinum iure facere poterat: qui sese devoverit. Vulcano arma, sive cui alii Divo devovere volet, sive hostia, sive quo alio volet, ius esto. Telo, super quod stans Cos. precatus est, hostem potiri, fas non est: si potiatur Marti suovetaurilibus piaculum fieri. Ratio cerimoniae et et verborum formula ex eodem. ubi de Decio Cos. loquitur, haec: ibid. c. 9: In hac trepidatione, Decius Cos. M. Valerium magna voce inclamat: Deorum, inquit, ope, Valeri opus est, agedum Pontifex publicus populi Rom. praei verba, quibus me pro legionibus devoveam. Pontifex eum togam praetextam sumere iussit, et velato capite manu subter togam ad mentum exsertâ, super telum subiectum pedibus stantem, sic dicere: Iane, Iupigter, Mars Pater, Quirine, Bellona, Lares, Divi Novensiles, Dii Indigetes, Divi, quorum est potestas nostrorum hostiumqueve, Diiqueve Manes vos precor, veneror, veniam peto feroque, uti Populo Rom. Quiritium vim victoriamque prosperetis: hostesque Populi Romani Quiritium terrore, formidine morteque afficiatis. Sicut verbis nuncupavi, ita pro Republica Quiritium exercitu, legionibus, auxiliis Pop. Romani Quiritium, legiones auxiliaque hostium, mecum, Diis Manibus Tellurique devoveo. Haec ita precatus, lictores ire ad T. Manlium iubet; matureque college se devotum pro exercitu nuntiare. Ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit, ac se in medios immisit. (dicebantur autem in sacris velati, cum caput cinctum licio laneo habebant. Vatro de Ling. Lat l. 4.) vide quoque Flor. l. 1. c. 14. Alter quasi monitu Deorum capite velato primam ante aciem Diis manibus se devoverit. ubi notat Salmas. ex Liv. Deorum monitu id factum, cum utrique Consuli visa species viri supra humanum habitum denuntiantis, ex una acie exercirum, ex altera Imperatorem Diis Manibus Terraequeve deberi Patris exemplum postea filius imitatus est itidem Consul, pugnâ in agro Sentinate in Hetruria commissâ, ut victoriam exercitui suo damno lucraretur, Liv. l. 10. c. 28. P. Decius ad Veserim bello Latino se iuserat devoveri. et Florus l. 1. c. 17. more patrio devotum Diis manibus obtulit caput. quem, quod intra Ciminios saltus id contigisse referat, in tanta eruditionis luce, talia in historia Rom. peccare potuisse, stupet Salmas. Idem multis post saeculis fecisse Claudius Imp. legitur apud Victor. de Caesaribus, c. 34. vide Dresser. in Millen. IV. p. 450. Etiam Urbs exercitusqueve hostiles, post rite evocatos Urbium gentiumqueve Deos, devovisse solitos esse Romanos, narrant Historiae, Formula haec: Dis pater sive Iovis manes, sive quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam urbem (Carthaginem) exercitumqueve, quem ego me sentio dicere fugâ, formidine, terrore compleatis, quique adversus legiones exercitumque nostrum arma, telaque ferent, uti vos eos exercitus, eos hostes, eosque homines, urbes oagrosque eorum et qui in his locis, regionibusque, agris urbibusque habitant, abducatis, lumine supero privetis: exercitumque hostium, urbes agrosque eorum, quos me sentio dicere, uti vos eas urbes, agrosque, capita aetatesque eorum devotas, consecratasque habeatis, illis legibus, quibus quandoque sunt maxime hostes
devoti: eosque ego vicarios pro me fide Magistratque meo et populo Rom. exercitibus legionibusque nostris do, devoveo: ut me, meamque fidem, Imperiumque legiones exercitumque nostrum, qui in his rebus gerundis sunt, bene salvos sinatis esse. Si haec ita facitis, ut ego sciam sentiam intelligamque: tum quisquis votum hoc faxit, recte factum esto, ovibus atris tribus Tellus Materque teque Iuppiter obtestor. Haec fatus, cum Tellurem dicebat, manibus terram tangebat, cum Iovem, manus ad caelum tollebat: cum votum reciperedixit, manibus pectus tangere solitus erat, Macrob. Saturnal. l. 3. c. 9. ex. l. 5. Rer. reconditarum Sammonici Sereni. Inveniuntur autem haec Oppida devota, Stonii, Fregelli, Gabii, Veii, Fidenae, Carthago et Corinthus. Multos quoque exercitus, oppidaqueve hostium, Gallorum, Hispanorum, Afrorum, Maurorum aliarumqueve gentium, hoc modo Diis Manibus devotos, prisci loquuntur Annales. De ritu vero devovendi se pro salute novi Principis, item pro aegris, vide Casaub. ad Suet. Caligulâ cap. 14. et hîc passim. In genere autem Devovere, diris et imprecationibus defigere ac devincire est, sive se, sive alium. Qui enim vota facit ac se devovet, ligare se intelligitur. Sidon. l. 8. Ep. 6. Ligant votis, solvunt victimis. Sed et qui alium devovent, diris eum defigunt ac devinciunt. Quod et obsecrare dixêre; cuius contrarium resecrare, quod est solvere obsecratione ac devotione liberare. Imo devovere, defigere, obligare, berba sunt apud Vett. Magicae artis propria; quae incantationibus, deprecationibus, diris, herbis, sascinationibus, animum eius ac mentem, quem devovet, ita praepedit et extra se ponit, ut sui officii meminisse amplius non possit, aut muniis naturalibus defungi. Unde Devoti appellati priscis, qui maleficâ arte defixi ad coniugii munera obeunda inepti reddedantur, Salmas. ad
Solin. p. 1087. et seqq. Sed sanctior voci notio impsita a Christianis est, ut vidimus. De variis devovendi apud Iudaeos modis, vide supra in voce Anathema.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”